

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 7: Versus 18
Qui a semetipso.Antichristus non est verax, et injustitia in illo est, quia quaerit gloriam suam, non Dei, a quo non est missus, sed venire permissus.Qui autem,etc. Id est, ego qui licet aequalis Patri, tamen in servi forma quaero gloriam Patris, non meam, in hoc exemplum humilitatis tribuit, ut omnia bona Deo tribuamus.